Ecclesiastes 3:12
Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua; + 3.12 Et cognovi. HIERON. Ideo colonus in mundo datus est homo, etc., usque ad hinc:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I know that there is no good in them, but for a man to rejoice, and to do good in his life.
In Context
Cross References
Psalms 37:3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. + 37.3 Sagittæ. AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ. Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi. 1
Ecclesiastes 3:22Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat?] + 3.22 Et deprehendi. Superiori errore turbatus, etc., usque ad quæ in mundo futura sunt postea.
Ecclesiastes 9:7Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.
Isaiah 64:5Occurristi lætanti, et facienti justitiam; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur. + 64.5 Ecce tu, etc. In persona infidelis populi, qui volens transire ad veritatem Evangelii, pœnitentiam præferebat ore, quam non habebat in corde.
Acts 20:35Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. + 20.35 Beatius est. ID. Hoc in Evangelio non legitur, non enim omnia scripta sunt, sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod, si non verba, sensum istum Jesus indicavit, dicens: Omni petenti da; et alibi: Nolite accipere aurum, etc. BED. Non illis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum, divites eleemosynarios præponit, sed illos maxime glorificat, qui cunctis quæ possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Vos igitur episcopi, estote solliciti de alendis pupillis, etc.
1 Thessalonians 5:15Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. + 5.15 Malum pro malo. Tunc malum pro malo redditur, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. In omnes, etc. Generaliter ad omnes. Sine intermissione. Id est, semper juste vivite et æterna desiderate. Justus nunquam desinit orare, nisi desinat justus esse. Semper orat qui semper bene agit. Ipsum enim desiderium bonum, oratio est; et si continuum est desiderium, continua est oratio.