The Bible Software
bible.softwareEcclesiastesEcclesiastes 5 › Ecclesiastes 5:3

Ecclesiastes 5:3

Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde: + 5.3 Cum votum voveris. HIER. Melius est non promittere, etc., usque ad, vapulabit multis plagis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For a dream cometh through the multitude of business; and a fool’s voice is known by multitude of words.

In Context

2Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. + 5.2 Multas. Quasi sicut qui multa cogitat, ipsa frequenter somniat, sic in stultitiam recidit, qui ultra se, de Deo disputat. Vel, quia modo videmus per speculum et in ænigmate, quasi per somnum, æstimamus nos tenere, quod non habemus, et tamen nihil habemus.

4multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. + 5.4 Multoque. Sicut Judæi qui dixerunt: Omnia quæcunque præcepit nobis Deus, faciemus Exod. 24, 32.: et adoraverunt vitulum.

Read all of Ecclesiastes 5

Cross References

Leviticus 27:2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium. + 27.2 Homo qui. ISICH. Plena sunt hæc verba prudentia: quæ oporteat agi, vel minime, superius præcepit; nunc vel ex toto, vel ex parte agentium dignitatem exponit, quid perfecta vita, quid mediocris, quid incipiens cognitionis Dei habeat differentias quoque ætatum describit. Animam. ISICH. Aquila et Theodotio, admirabile. Symmachus, si se separaverit. LXX: honorem animæ suæ. A vigesimo. ID. Quando pubes, fortis, etc., usque ad de qua dicitur: Estote perfecti sicut et Pater vester perfectus est Matth. 5.. Siclos. ISICH. Vel didrachmas, sexagenarium fructum, etc., usque ad unde: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum I Tim. 5..

Proverbs 10:19In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

Ecclesiastes 10:12Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum;

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 5:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 5:2Ecclesiastes 5Ecclesiastes 5:4 →