Ecclesiastes 5:4
multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. + 5.4 Multoque. Sicut Judæi qui dixerunt: Omnia quæcunque præcepit nobis Deus, faciemus Exod. 24, 32.: et adoraverunt vitulum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 35:1Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Numbers 30:2Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus:
Psalms 50:14Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. + 50.14 Spiritu principali. AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per spiritum rectum, Filium; Spiritum sanctum, suo nomine, per spiritum principalem, Patrem. CASS. Spiritum prophetiæ qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de cæteris. 1
Psalms 76:11Et dixi: Nunc cœpi; hæc mutatio dexteræ Excelsi. + 76.11 Et dixi: Nunc cœpi. CASS. Quid deliberando invenerit, scilicet quod Christus mutat homines, et redimit. ID. Et dixi. Huic meditationi, etc., usque ad cum et me transiliens ad Deum veni, hic nullum periculum. Cæpi. AUG. Aliquid, ubi securus sum, ubi non anticipant inimici, modo cœpit me mutare Excelsus. Mutatio dexteræ, etc. CAS. Ab ira ad misericordiam, quod de servis filii. ID. Hujus mutationis, etc., usque ad hæc sunt quæ sanctum mulcent. 1