Leviticus 27:2
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub æstimatione dabit pretium. + 27.2 Homo qui. ISICH. Plena sunt hæc verba prudentia: quæ oporteat agi, vel minime, superius præcepit; nunc vel ex toto, vel ex parte agentium dignitatem exponit, quid perfecta vita, quid mediocris, quid incipiens cognitionis Dei habeat differentias quoque ætatum describit. Animam. ISICH. Aquila et Theodotio, admirabile. Symmachus, si se separaverit. LXX: honorem animæ suæ. A vigesimo. ID. Quando pubes, fortis, etc., usque ad de qua dicitur: Estote perfecti sicut et Pater vester perfectus est Matth. 5.. Siclos. ISICH. Vel didrachmas, sexagenarium fructum, etc., usque ad unde: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum I Tim. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Numbers 6:2Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare:
Numbers 30:3Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. + 30.3 Si quis. Animæ quæ in perfectum virum occurrit, nemo dominatur in votis, sed libertatem suam habet in illis. ORIG., hom. 24 in Num. Votorum lex ponitur, etc., usque ad ut facias tantum quod pertinet ad divinum cultum. ID. Animarum, quæ in Ecclesia Dei sunt, etc., usque ad nec necesse sit nobis sub tutoribus et procuratoribus derelinqui a Patre. Juramento constrinxerit, etc. AUG., quæst. 56 in Num. Non hoc ad omnem, etc., usque ad sed per votum ipse sibi efficit non licere.
Deuteronomy 23:22Si nolueris polliceri, absque peccato eris.
Deuteronomy 23:24Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. + 23.24 Ingressus vineam proximi. In ecclesia alterius episcopi, potest alter aliquos corrigere vel confirmare, totam plebem non licet ei regere, vel magna negotia tractare. Foras. Extra ecclesiam hanc gratiam efferre non licet, quia in una domo carnes agni edi jubentur.
Judges 11:39Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quæ ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israël, et consuetudo servata est,
1 Samuel 1:28Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait: