The Bible Software
bible.softwareEcclesiastesEcclesiastes 5 › Ecclesiastes 5:6

Ecclesiastes 5:6

Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.] + 5.6 Ubi multa sunt. Quasi, Ne dederis os tuum, etc., quia hæc vita est quasi somnia, et multa videntur vera, quæ sunt falsa; sic et excusatio tua.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Suffer not thy mouth to cause thy flesh to sin; neither say thou before the angel, that it was an error: wherefore should God be angry at thy voice, and destroy the work of thine hands?

In Context

5Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. + 5.5 Ne dederis os tuum. Quasi ne dicas te ex infirmitate carnis tuæ peccare, tanquam reflectens culpam in auctorem. Coram angelo. Qui astat unicuique, et omnia Deo nuntiat: ne putes omnia latere Deum.

7[Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii; + 5.7 Si videris calumnias. Ac si dicat: Ne dicas coram angelo, non est Providentia: quod est contra eos qui omnia casibus agi putant, et Dei providentiam negant. Si tamen videris calumnias egenorum, etc.

Read all of Ecclesiastes 5

Cross References

Genesis 48:16angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. + 48.16 Invocetur super eos nomen meum. AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt.

Leviticus 27:9Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, + 27.9 Animal. Quia differentias oblationum quæ ex nobis ipsis sunt et gradus exposuit: jam eorum quæ nobis tanquam pecora subditi sunt, quando sit oblatio sancta exponit. Sanctum erit. Secundum legem immaculatum et mundum: veluti si filium, discipulum, servum, vel quemlibet nobis subditum Deo obtulerimus.

Proverbs 23:17Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: + 23.17 Non æmuletur cor tuum peccatores. Si tota die, etc., usque ad unde in Apocalypsi: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ Apoc. 2..

Ecclesiastes 5:1[Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. + 5.1 Ne temere, Deus. Quia omnia audit et videt, et stultitiam tuam arguit quamvis ipse in cœlo, et tu in terra.

Hosea 12:4Et invaluit ad angelum, et confortatus est; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.

Haggai 2:14Et dixit Aggæus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 5:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 5:5Ecclesiastes 5Ecclesiastes 5:7 →