The Bible Software
bible.software › Genesis › Genesis 48 › Genesis 48:16

Genesis 48:16

angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. + 48.16 Invocetur super eos nomen meum. AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The Angel which redeemed me from all evil, bless the lads; and let my name be named on them, and the name of my fathers Abraham and Isaac; and let them grow into a multitude in the midst of the earth.

In Context

15Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem:

17Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.

Read all of Genesis 48

Cross References

Genesis 16:7Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto,

Genesis 28:13et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. + 28.13 Ego sum Dominus Deus Abraham, etc. Mystice designat mandatum divinitatis ad humanitatem Christi directum, cui terra, id est, Ecclesia, promittitur; et semini illius, id est Christiano populo. Unde psalm. 2: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

Genesis 32:28At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis? + 32.28 Nequaquam, inquit Jacob, appellabitur nomen tuum, sed, etc. HIERON. in Q. Hebr. Josephus in libro primo Antiquitatum, etc., usque ad nos magis Scripturæ, et angeli, vel Dei, qui Isræl ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiæ sæcularis.

Genesis 49:22Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiæ discurrerunt super murum. + 49.22 Filius accrescens Joseph, etc. HIERON., ubi supra. Filius accrescens super fontem, etc., usque ad imperans quoque decem tribubus Isræl.

Exodus 3:2Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi: et videbat quod rubus arderet, et non combureretur. + 3.2 Apparuitque ei. ISID. Allegorice. Erat flamma in rubro, et non cremabatur. Rubus, spinæ peccatorum Judæorum: flamma in rubo, verbum Dei, id est lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia lex data peccata eorum non consumit. Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt, quæ persecutionibus inflammatur, quæ loquente ad se Domino non crematur. Quod Dominus Mosi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi. Aiunt Hebræi ideo in rubo Deum apparuisse Mosi, ne possent sibi inde idolum sculpere Judæi. Semper enim Deus idololatriæ occasionem recidit. GREG. lib. XXII Moral., cap. 20. Moses admistus Ægyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat: sed exstincto Ægyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit.

Numbers 1:46sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 48:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 48:15Genesis 48Genesis 48:17 →