Ecclesiastes 6:3
Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. + 6.3 Sepultura. ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, sæpe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
Cross References
Genesis 47:9respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. + 47.9 Dies peregrinationis, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quid est quod dicit Jacob Pharaoni, etc., usque ad non manent in domo in æternum.
2 Kings 9:35Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus.
1 Chronicles 28:5Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël,
Esther 5:11et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Esther 9:14Præcepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
Job 3:16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. + 3.16 Aut sicut abortivum. Ibid. Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. Absconditum. Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiæ irradiavit, ut ipsum Job. Ibid. Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat.