The Bible Software
bible.softwareJobJob 3 › Job 3:16

Job 3:16

aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem. + 3.16 Aut sicut abortivum. Ibid. Quia quod abortivum, ante tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Hi sunt sancti, cum quibus se quiescere potuisse considerat, qui a mundi exordio ante tempus redemptionis fuerunt: et tamen mundo se mortificaverunt. Tempus primum ante legem, quod patres secundo mortuos protulit, quasi uterus abortivi fuit: et ipsi quasi ab utero mortui sunt, qui sine tabulis legis Deum naturaliter timuerunt, et futurum redemptorem credentes voluptates occiderunt. Absconditum. Quia paucis a Moyse memoratis, etc., usque ad quos spiritus prophetiæ irradiavit, ut ipsum Job. Ibid. Jam quietem hujus lucis aperit, et quid apud eam quotidie agitur de conversatione impiorum verbis manifestioribus demonstrat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Or as an hidden untimely birth I had not been; as infants which never saw light.

In Context

15aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento; + 3.15 Cum principibus qui possident aurum. Principes sunt Ecclesiæ rectores, etc., usque ad qui autem futura prævidit, jam præterita recolit.

17Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. + 3.17 Ibi impii. Id est, in luce Christi, quam antiqui præstolati sunt, Gentiles a turba desideriorum mundi cessant, et tranquilla mente jam æternam quietem prægustant. Et hoc est: Et ibi requieverunt. In mundo fortes robore, non fessi dicuntur. Qui vero in amore Dei roboratur, salubriter a sua virtute deficit, et quo fortius æterna petit, eo magis fessus, in terrenis moritur. Unde: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini Psal. 38.. Dum ibi dicit lucem, locum electorum quo continentur, ostendit.

Read all of Job 3

Cross References

Job 10:19Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. + 10.19 Fuissem quasi non essem, de utero. Ibid. Idem quod ibi dictum est: sicut abortivum absconditum, etc., vel, qui concepti non viderunt lumen.

Psalms 58:9Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes. + 58.9 Deridebis eos ad nihilum. Ibid. Eos dicentes, Quis audivit? quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianæ futuræ sunt; et dicitis, quis audivit? 1

Ecclesiastes 6:3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. + 6.3 Sepultura. ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, sæpe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 3:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 3:15Job 3Job 3:17 →