Ecclesiastes 6:9
Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
Cross References
Job 31:7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, + 31.7 Si declinavit gressus meus de via. Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris. Et si secutum est oculos meos cor. Sicut enim tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire.
Ecclesiastes 1:2[Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. + 1.2 Vanitas vanitatum. ID. Pro vanitas vanitatum secundum quosdam interpretes possumus dicere, etc., usque ad donec veniat quod perfectum est. Antequam suam ponat sententiam, quemdam apparatum videtur et ornamentum facere, cum dicit: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Postea a majori, id est ab homine incipit, ostendens ipsum vanitati subjectum, id est mutabilitati. Et hoc est, vanitas, etc. Vanitas omnis homo vivens: quanto magis cætera! Unde, Vanitati subjecta est creatura, non volens, sed propter eum qui, etc. Quidquid enim non esse potest, vanitas dici potest, quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est. Quod autem mutatur, quodammodo evanescit, et non est quod erat; ad comparationem Creatoris, omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari. HIER. Si cuncta quæ fecit Deus, etc., usque ad cogor non semel, sed bis dicere, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
Ecclesiastes 1:17Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: + 1.17 Erroresque et stulti. ID. Prima sa pientia est stultitia caruisse, etc., usque ad supra disseruisse sufficiat.
Ecclesiastes 2:22Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
Ecclesiastes 4:4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
Ecclesiastes 6:2vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. + 6.2 Vir cui dedit Deus divitias. HIER. Potest hoc de populo Isræl accipi, etc., usque ad ad judicium properabimus omnes.