The Bible Software
bible.softwareEcclesiastesEcclesiastes 1 › Ecclesiastes 1:2

Ecclesiastes 1:2

[Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas. + 1.2 Vanitas vanitatum. ID. Pro vanitas vanitatum secundum quosdam interpretes possumus dicere, etc., usque ad donec veniat quod perfectum est. Antequam suam ponat sententiam, quemdam apparatum videtur et ornamentum facere, cum dicit: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Postea a majori, id est ab homine incipit, ostendens ipsum vanitati subjectum, id est mutabilitati. Et hoc est, vanitas, etc. Vanitas omnis homo vivens: quanto magis cætera! Unde, Vanitati subjecta est creatura, non volens, sed propter eum qui, etc. Quidquid enim non esse potest, vanitas dici potest, quia mutari potest. Solus Deus semper idem est quod est. Quod autem mutatur, quodammodo evanescit, et non est quod erat; ad comparationem Creatoris, omnis creatura vanitas potest dici et quasi nihilum computari. HIER. Si cuncta quæ fecit Deus, etc., usque ad cogor non semel, sed bis dicere, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Vanity of vanities, saith the Preacher, vanity of vanities; all is vanity.

In Context

1Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. + 1.1 Verba Ecclesiastæ. HIERON. in Eccle., t. 3. Tribus nominibus vocatus est Salomon, etc. usque ad et æqualis magister est, et nescit se esse regem. ALBINUS. Tradunt Hebræi hunc librum Salomomonis esse agentis pœnitentiam, quia in sapientia divitiisque confisus per mulieres Deum offendit. Secum enim omnia vana reputavit esse et ad miseriam devenire eos qui in eis spem ponunt. HIERON.Allegorice.. Pacificus et dilectus Dei Patris Filius, etc., usque ad unde: In omnem terram exivit sonus eorum: et in fines orbis terræ verba eorum Psal. 18..

3Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?] + 1.3 Quid habet amplius homo. ID. Post generalem sententiam, etc., usque ad sed nudi in terram redeunt, unde sumpti sunt.

Read all of Ecclesiastes 1

Cross References

Psalms 39:5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas. + 39.5 Nomen. ID. Quod est salvator. Quasi: Beatus, etc., qui non temporalia sperat ab eo, sed salutem, quod ejus nomen indicat. In Hebræol sæpe duplicantur hoc modo genitivi: vel, beatus, est cui est nomen, id est, quo est laus Dei, ut ab eo solo credat salutem, unde est et spes ejus. Insanias. CASS. Idola, quæ fallunt a veritate: vel, insaniæ, in spectaculis fallacibus. Ideo pluraliter, ut de omnibus accipiatur. Hæc falsa, sed opera tua mirabilia, cœlum, terra, elidit superstitiones. 1

Psalms 144:4Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. + 144.4 Generatio et generatio. CAS. Secundo, omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. Opera tua. AUG. Si in magnitudine deficimus, vel de operibus laudemus operantem, de conditis conditorem, de creaturis creatorem. CAS. Novem sunt opera: potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus, terribilium magnitudo, memoria, justitia, quæ post explicabuntur: ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. Et potentiam tuam. AUG. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient. Sed quidam eloquentes creaturam laudant, creatoris obliti. Sancti vero laudatores, si opera amant, et laudant magis operatorem: et propter hæc illum amant. Si in rebus factis sentitur aliqua species, utilitas, virtus, et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas, et te qui es Dei opus. Et occurrit illud: Non te laudet os tuum, ne arrogans videaris Prov. 27.. Sed non est arrogantia, quia Deum in te, non te laudas. 1

Ecclesiastes 2:11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.] + 2.11 Sub sole. HIER. Christo. In sole posuit tabernaculum suum. Qui ergo ad solis claritatem ordinem constantiamque nondum pervenit, in eo Christus non habitat.

Ecclesiastes 2:17Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.]

Ecclesiastes 2:21Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum. + 2.21 Nam cum alius. ID. Supra de incerto hærede, etc., usque ad ex ratione.

Ecclesiastes 2:26Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.] + 2.26 Homini bono. ID. Corrigenti mores suos, etc., usque ad et spiritus præsumptione composita esse.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 1:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 1:1Ecclesiastes 1Ecclesiastes 1:3 →