The Bible Software
bible.softwareEcclesiastesEcclesiastes 7 › Ecclesiastes 7:6

Ecclesiastes 7:6

Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi; + 7.6 Melius est a sapiente. Meliora sunt amici vulnera, quam fraudulenta inimici oscula. Verba adulantis magis insensata ad spinas, id est, sæculi curas moventia, quæ ducunt ad gehennæ incendia: sapiens perfectus nulla argutione indiget, nulla calumnia turbatur. Ergo de sapiente in profectu posito est accipiendum qui aliquando turbatur de iniquitate judicii, cum Deus statim non punit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For as the crackling of thorns under a pot, so is the laughter of the fool: this also is vanity.

In Context

5Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.

7quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.

Read all of Ecclesiastes 7

Cross References

Psalms 118:12Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. 1

Ecclesiastes 2:2Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? + 2.2 Risum reputavi errorem. ID. Ubi nos dicimus, etc., usque ad læta sibi et prospera promittunt.

Amos 8:10et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium: et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.

Luke 16:25Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: + 16.25 Quia recepisti. AUG. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit.

Jude 1:12Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, + 1.12 Maculæ. Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculæ illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes. Nubes. Comparat se prædicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed hæretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in cœlum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiæ. Arbores autem. Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quæ sunt in aliis exstirpent. Bis mortuæ. BEDA. Semel moritur quæ non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ecclesiastes 7:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ecclesiastes 7:5Ecclesiastes 7Ecclesiastes 7:7 →