Luke 16:25
Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris: + 16.25 Quia recepisti. AUG. Nota quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit, et Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopia purgavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:17Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ.
Job 22:18cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me. + 22.18 Cum ille implesset. Malorum domos Dominus implet, quia etiam ingratis sua dona non denegat. Quorum sententia procul. Hoc etiam Job, etc., usque ad optat esse malorum dissimilis.
Psalms 73:7Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui. + 73.7 In terra, etc. Usque ad terram dejecerunt culmina ad laudem Dei erecta. Auget scelus, ut atrocius vindicetur. CAS. Vel potest totum legi ex persona desperantium Judæorum, etc., usque ad qui inter hæc non pœnitent. AUG. Hæc dixerunt, sed usquequo pateris opprobria Judæorum: Non hoc dixit, ut eos velit perdi, sed commutari. In finem mundi, vesperam scilicet, quando Judæi convertentur. 1
Lamentations 1:7Zain Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.
Daniel 5:30Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.