Jude 1:12
Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, + 1.12 Maculæ. Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculæ illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes. Nubes. Comparat se prædicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed hæretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in cœlum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiæ. Arbores autem. Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quæ sunt in aliis exstirpent. Bis mortuæ. BEDA. Semel moritur quæ non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 7:20evellam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.
Psalms 1:3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. + 1.3 Et erit. Ibid. Hic ostenditur utilis nobis, dans fructum vitæ, et folia, et obumbrans, Beatus vir. Sed in lege. Et erit. Plena definitio beati viri. Hæc omnia non omni beato viro, sed soli Christo, conveniunt. Tanquam lignum. Ibid. Secundum similitudinem ligni vitæ quod est in paradiso, unde obediens homo comederet. Lignum. Ibid. In paradiso est lignum vitæ, lignum ad vitam, et lignum scientiæ boni et mali. Aquarum. AUG. Aquæ Spiritus sanctus, secundum illud: Qui crediderit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ Joan. 7., et est contra æstus vitiorum. CASS. Vel per aquam, sapientia Dei, qua reficitur interior homo, ut sitis aqua. AUG. Vel mortale genus, ut Job: Aquæ multæ populi multi, quia defluunt in mortem, ut aquæ in mare. Dabit. Ibid. Dare pertinet ad rationalem sensum et ad offerentis voluntatem. Et folium. Ibid. Sicut folia fructus tegunt, ita verba Domini promissiones suas custodiunt. Et omnia. Ibid. Quid per singula. 1
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.
Ezekiel 34:2Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus: [Hæc dicit Dominus Deus: Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur?
Ezekiel 34:10Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores: requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.]