Ecclesiastes 8:2
Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei. + 8.2 Ego os regis observo. HIER. Videtur quidem præcipere juxta Apostolum, etc., usque ad hujus voluntati parendum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I counsel thee to keep the king’s commandment, and that in regard of the oath of God.
In Context
1[Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.
3Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet.
Cross References
1 Samuel 14:26Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum: timebat enim populus juramentum.
1 Kings 2:43quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et præceptum quod præceperam tibi?
Proverbs 24:21Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: + 24.21 Time Dominum, fili mi. Potest per Dominum et regem, Pater et Filius intelligi, qui eodem divinitatis honore colendi sunt: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum, etc. Joan. 3.. Cum detractoribus. Cum illis scilicet, etc., usque ad et auscultantium illis auditorum.
Romans 13:1Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. + 13.1 Omnis anima. AUG. Expositio prop. 720 ex epist. ad Rom. Quod ait Apostolus hic rectissime admonet, etc., usque ad tamen omnis homo subditus sit superiori se. Non est enim potestas. Potestas est a Deo; sed quæ a Deo sunt, ordinata sunt; ergo potestas est ordinata. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, de bona potestate patet, quod eam perfecit Deus. Rationabiliter de mala videri potest, dum et boni per eam purgantur, et mali damnantur, et ipsa in deterius præcipitatur. Et scias, quod nomine potestatis interdum accipitur potestas ipsa, quæ datur alicui a Deo, aliquando ipse homo habens potestatem; quod diligens lector distinguat. Quæ autem sunt, a Deo ordinata sunt. Id est, rationabiliter a Deo disposita, unde: Deus potentes non abjicit, cum et ipse potens sit Job. 36.. GREG. Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiæ, etc., usque ad quia nequaquam justa potentia, sed actio prava damnatur.
1 Peter 2:13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti: + 2.13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi, etc. Et ut conversatio vestra omnibus placeat, non resistatis alicui dignitati hominum, alicui personæ, alicui principatui cui Deus vos subdi voluit, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et creaturam per partes exponit dicens, sive Regi, etc.