Ephesians 5:21
subjecti invicem in timore Christi. + 5.21 Subjecti invicem. Non solum auditores prælatis, sed etiam prælati subditis, in charitate eis serviendo et humiliter curam gerendo. Nam etsi dignitas majorum est, administratoria tamen est; unde Apostolus: Omnium me servum feci I Cor. 9.. Est ergo majorum (salva tamen dignitate) servire, sicut minorum est humiliter obedire; hæc autem tam majorum quam minorum ordinata subjectio, debet esse in casto timore Christi, qui humilitatem mandavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Submitting yourselves one to another in the fear of God.
In Context
20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
Cross References
1 Chronicles 29:24Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.
Nehemiah 5:9Dixique ad eos: Non est bona res quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
Proverbs 24:21Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: + 24.21 Time Dominum, fili mi. Potest per Dominum et regem, Pater et Filius intelligi, qui eodem divinitatis honore colendi sunt: Qui enim non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum, etc. Joan. 3.. Cum detractoribus. Cum illis scilicet, etc., usque ad et auscultantium illis auditorum.
1 Corinthians 16:16ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
Galatians 5:13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. + 5.13 Ne libertatem. Sensus est: Cavete ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem Spiritus. Non per affectum carnis charitas habenda est, sed per spiritum.
Ephesians 5:24Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.