Esther 1:22
et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Placuit consilium ejus regi et principibus: fecitque rex juxta consilium Mamuchan,
Cross References
Esther 3:12Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo
Daniel 3:29Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus:
Luke 16:8Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. + 16.8 Et laudavit Dominus. Si dispensator iniqui mammonæ Domini voce laudatur quod de re iniqua sibi justitiam præparavit, et passus dispendium, tamen laudat prudentiam ejus, non quod adversum Dominum fraudulenter egerit, sed quod pro se prudenter fecerit: quanto magis Christus qui nullum damnum sustinere potest, et pronus est ad clementiam, laudabit discipulos, si in sibi creditos misericordes fuerint. Filii hujus sæculi. Cujus quisque opera agit, ejus et filius dicitur; unde: Filii hujus sæculi, id est tenebrarum; et filii lucis, æternæ vitæ.
1 Corinthians 14:19Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
1 Timothy 2:12Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. + 2.12 Docere, etc. Ecce non solum habitum humilem et honestum habere mulierem docuit, verum etiam auctoritatem docendi ei negavit, et subjiciendam viro præcepit, ut tam habitu quam obsequiis, sub potestate sit viri ex quo trahit originem.