bible.software › Esther › Esther 1 › Esther 1:5
Esther 1:5
Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et jussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat. + 1.5 Dies convivii. Magnatum vel primitivorum fidelium primi refecti sunt, secundum illud: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. In circumcisionis sacramento Dominicæ resurrectionis, et Novi Testamenti et veræ circumcisionis: et octo sunt beatitudines, ad quas istud convivium perducit, quod fit tantum diebus; mali autem convivabantur in noctibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when these days were expired, the king made a feast unto all the people that were present in Shushan the palace, both unto great and small, seven days, in the court of the garden of the king’s palace;
In Context
4ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potentiæ suæ, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
6Et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. + 1.6 Et pendebant. Byssus mortificationem carnis significat. Purpura sanguinem martyrii. Columnæ marmoreæ, firmitatem doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis et purpureis funibus per circulos eburneos in columnis marmoreis suspendebantur; quia decor Ecclesiæ in sapientiæ meditatione et in virtutum ascensione per carnis mortificationem et castitatem cum martyrii dignitate in doctoribus debet effulgere; et ipsorum verbo et exemplo ad aliorum notitiam pervenire: ut ab his instructi et confortati, aulam paradisi mereantur introire. Et columnis marmoreis fulciebantur. Id est, doctoribus de quibus dicitur: Ego confirmavi columnas ejus Psal. 74.. Ex alibi: Columnas fecit argenteas, reclinatorium aureum Cant. 3.. Super pavimentum. Smaragdus a nimia viriditate sui sic vocatur. Parium, genus marmoris candidissimum. Per virorem enim fidei et candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Matth. 5.. Et: Qui se humiliat exaltabitur Luc. 10.. Et alibi: Discite a me, quia mitis sum Matth. 11., etc.
Read all of Esther 1
Cross References
2 Chronicles 30:21Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant.
This Verse In Other Editions
Study Esther 1:5