bible.software › Esther › Esther 1 › Esther 1:4
Esther 1:4
ut ostenderet divitias gloriæ regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potentiæ suæ, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When he shewed the riches of his glorious kingdom and the honour of his excellent majesty many days, even an hundred and fourscore days.
In Context
3Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et præfectis provinciarum coram se, + 1.3 Tertio igitur anno. Tempore, scilicet, istius sæculi incarnationis suæ sacramentum patefecit, et spirituales epulas prædicationis, et corporis et sanguinis sui abundantissime ministravit. Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia. Grande convivium cunctis principibus. Simile est regnum cœlorum homini regi qui fecit nuptias filio suo Matth. 22.. Et alibi: Homo quidam fecit cœnam magnam: et vocavit multos Luc. 14.. Hujus convivii historia, pompam divitiarum, et luxum regis ostendit: sed Christi spirituales delicias quas unicuique dispensat, allegorice significat. Christus enim est ille ditissimus rex, qui uxoris suæ, id est Ecclesiæ, precibus exoratus, Judæos, id est confessores suos, de manu inimicorum liberat, atque ipsos juste condemnat. Neque enim necesse est, ut si aliquorum bona Christum significant, eorum quoque mala ipsi, scilicet Christo conveniant. Moyses enim in multis Christum significavit; sed non in hoc, quod ad aquas contradictionis dubitavit. Sed nec Aaron factura vituli. Nec Salomon in sorde libidinis. Sic Assuerus in isto judicio, ut in liberali convivio Christum significat, sicut Isaias in Cyro rege Persarum Christum signat, de quo postea subjungit: Accinxi te et non cognovisti me Isa. 45., etc. Si enim reges iniqui in malefactis diabolum significant; cur non reges justi in benefactis, Christum demonstrant? Nabuchodonosor jussit populos audita symphoniarum et musicorum voce prostratos statuam adorare. Et diabolus sæculari dulcedine genus humanum inflectit a mentis rectitudine ad sequendam avaritiam quæ est simulacrorum servitus.
5Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et jussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat. + 1.5 Dies convivii. Magnatum vel primitivorum fidelium primi refecti sunt, secundum illud: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. In circumcisionis sacramento Dominicæ resurrectionis, et Novi Testamenti et veræ circumcisionis: et octo sunt beatitudines, ad quas istud convivium perducit, quod fit tantum diebus; mali autem convivabantur in noctibus.
Read all of Esther 1
Cross References
1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
Job 40:10Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
Psalms 45:3Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. + 45.3 Turbabitur terra, et transferentur montes, etc. CASS. Judæa, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, mare. AUG. sæculum. Cor maris. Immanitas gentium 1
Psalms 93:1Psalmus ipsi David, quarta sabbati. [Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. + 93.1 Psalmus David AUG. Infirmis, qui et murmurant corde, etc., usque ad totus docens patientiam. Quarto sabbati, quo die fecit Deus luminaria, etc., usque ad unde monet ad patientiam. 1
Ezekiel 28:5in multitudine sapientiæ tuæ, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo:
This Verse In Other Editions
Study Esther 1:4