The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 1 › Esther 1:6

Esther 1:6

Et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. + 1.6 Et pendebant. Byssus mortificationem carnis significat. Purpura sanguinem martyrii. Columnæ marmoreæ, firmitatem doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis et purpureis funibus per circulos eburneos in columnis marmoreis suspendebantur; quia decor Ecclesiæ in sapientiæ meditatione et in virtutum ascensione per carnis mortificationem et castitatem cum martyrii dignitate in doctoribus debet effulgere; et ipsorum verbo et exemplo ad aliorum notitiam pervenire: ut ab his instructi et confortati, aulam paradisi mereantur introire. Et columnis marmoreis fulciebantur. Id est, doctoribus de quibus dicitur: Ego confirmavi columnas ejus Psal. 74.. Ex alibi: Columnas fecit argenteas, reclinatorium aureum Cant. 3.. Super pavimentum. Smaragdus a nimia viriditate sui sic vocatur. Parium, genus marmoris candidissimum. Per virorem enim fidei et candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Matth. 5.. Et: Qui se humiliat exaltabitur Luc. 10.. Et alibi: Discite a me, quia mitis sum Matth. 11., etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Where were white, green, and blue, hangings, fastened with cords of fine linen and purple to silver rings and pillars of marble: the beds were of gold and silver, upon a pavement of red, and blue, and white, and black, marble.

In Context

5Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et jussit septem diebus convivium præparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat. + 1.5 Dies convivii. Magnatum vel primitivorum fidelium primi refecti sunt, secundum illud: Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. In circumcisionis sacramento Dominicæ resurrectionis, et Novi Testamenti et veræ circumcisionis: et octo sunt beatitudines, ad quas istud convivium perducit, quod fit tantum diebus; mali autem convivabantur in noctibus.

7Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur. + 1.7 Vinum. Secundum illud: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris Rom. 5., etc. Alii datur sermo scientiæ, alii sapientiæ, alii fides, alii gratia sanitatum. Nolentes cogeret ad bibendum, etc. Nemo cogitur spirituale donum accipere: filios vult Deus, non servos: voluntatem vult, non necessitatem, secundum illud: Qui potest capere capiat Matth. 19.. Item. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Ibid.. Et: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Ibid., etc.

Read all of Esther 1

Cross References

Exodus 26:1Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. + 26.1 Tabernaculum vero ita et fiet, etc. BED., lib. II de Tabernac., cap. 3, tom. 2. Tabernaculum, quod fecit Moyses in solitudine, et templum quod fecit Salomon in Jerusalem, etc., usque ad et copula divinæ et propriæ dilectionis jungantur. ID., ubi supra. Potest figura utriusque sanctuarii ita distingui, etc., usque ad mirabili figurarum varietate depingit. De bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas. ID., ubi supra, cap. 2. In his quatuor cortinarum coloribus, etc., usque ad purpura sanguinei coloris et de conchyliorum sanguine tincta devota Deo corda figurat, et pro Deo mori parata.

Exodus 26:36Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. + 26.36 Facies et tentorium, etc. ID., ibid., cap. 9. Exposita narratione de velo, etc., usque ad quia continentia carnis et animi gaudebat. ID. Erat ad litteram tabernaculum domus Deo consecrata, etc., usque ad latitudinis quinquaginta.

Esther 8:15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est.

Amos 2:8Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 1:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 1:5Esther 1Esther 1:7 →