Esther 10:2
cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 14:19Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël.
Esther 2:23Quæsitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege. + 2.23 Historiis et annalibus traditum coram rege, etc. Duobus Testamentis, in quibus scriptum est, quæ justis præmia, quæ injustis debeantur supplicia; unde: Ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam Matth. 25.. Et in Ezech.: Justitiæ justi super eum, et impietas impii erit super eum Ezech. 18..
Esther 8:2Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum super domum suam. + 8.2 Tulitque rex. Laudante et prædicante instantiam magistrorum, a Domino pro gratia gratiam accipiunt in conspectu conditoris omnium; unde: Nutrivit corda fidelium. Tradidit Mardochæo. Prædicatoribus gentium ut sibi hærerent, et gentibus ministrarent.
Esther 9:4quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. + 9.4 Et plurimum posse cognoverant. Quia doctorum actio laudabilis, et potentia virtutum, honorem et reverentiam tribuit multitudini fidelium. Unde in Actibus apostolorum: Fiebant prodigia et signa multa Act. 5., unde legitur alibi: Fiebat enim omni animæ timor Ibid. 2.. Item: Nemo audebat se conjungere illis, et magnificabat eos populus Ibid. 5..
Daniel 2:48Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.