The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 24 › Isaiæ 24:15

Isaiæ 24:15

Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore glorify ye the LORD in the fires, even the name of the LORD God of Israel in the isles of the sea.

In Context

14[Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. + 24.14 Atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus. ID. Laudabunt qui poterunt remanere et pressuram Antichristi fugere, vel ardorem imminentis gehennæ. Hinnient. Equorum similitudine, lætitiæ gestientes magnitudinem.

16A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt. + 24.16 A finibus terræ, laudes audivimus, gloriam justi. In Hebræo, alis terræ. Alæ autem vel fines terræ, prophetæ sunt et apostoli, qui de terrenis ad cœlestia volant, et quibusdam præceptorum finibus vivendi modum terminant. Dicunt ergo sancti: Sicut a prophetis et apostolis audivimus, sic modo impletum videmus. Secretum meum mihi. ID. Nec potest plene enarrare præmia bonorum, nec pœnas malorum, quæ prævidet per spiritum; et inde dolet, dicens: Væ mihi.

Read all of Isaiæ 24

Cross References

Genesis 10:4Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

Job 35:9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.

Isaiah 25:3Super hoc laudabit te populus fortis; civitas gentium robustarum timebit te:

Isaiah 42:4Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulæ exspectabunt. + 42.4 Non erit tristis. ID. Hoc Matthæus non posuit, sive inter judicium et judicium media scriptoris errore sublata sunt. Est autem sensus, æqualitatem vultus omni tempore conservabit: Quod de Socrate falso gloriantur philosophi, quod scilicet plus solito non tristis fuerit, nec lætus. In terra judicium. Unde: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, etc. Joan. 9..

Isaiah 42:12Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.

Isaiah 51:5Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt; me insulæ exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. + 51.5 Justus meus. Omnes justificans, vel justitia eleganter: non ut una gens, sed totus orbis salvetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 24:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 24:14Isaiæ 24Isaiæ 24:16 →