The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 2 › Esther 2:16

Esther 2:16

Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni ejus. + 2.16 Tebeeth. Apud Hebræos; Xudimos, apud Græcos; Januarius est apud Latinos. In quo Dominus incarnatus octavo die circumcisus a magis adoratus, et mysticis muneribus est honoratus, in quo etiam a Joanne baptizatus esse prædicatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So Esther was taken unto king Ahasuerus into his house royal in the tenth month, which is the month Tebeth, in the seventh year of his reign.

In Context

15Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochæi, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quæ non quæsivit muliebrem cultum, sed quæcumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine: omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. + 2.15 Evoluto autem. Id est, transactis quinque ætatibus mundi, quibus patrum propago processerat, instabat sexta ætas veniente Redemptore, in qua gentium multitudo per Evangelium vocanda erat.

17Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres: et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi.

Read all of Esther 2

Cross References

Ezra 4:6In regno autem Assueri, in principio regni ejus, scripserunt accusationem adversus habitatores Judæ et Jerusalem.

Esther 2:1His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quæ fecisset, vel quæ passa esset:

Esther 8:9Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant et audire. + 8.9 Accitisque scribis, etc. Quia Evangelii doctrina ita condita est per scriptores Novi Testamenti, Domino mediante, ut sanctæ Trinitatis fides plenissime in ea contineretur, et totius decalogi summa perfectio in duobus præceptis charitatis demonstraretur. Qui centum viginti. In quibus totus mundus signatur. Nam denarius numerus per duodenarium multiplicatus centum et viginti facit, quibus septenarius sociatus totius summæ plenitudinem concludit: ita decalogi custodia apostolica traditione per totum orbem diffusa, septiformis Spiritus gratia in cordibus fidelium infunditur vel est consummata.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 2:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 2:15Esther 2Esther 2:17 →