Esther 2:15
Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochæi, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quæ non quæsivit muliebrem cultum, sed quæcumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine: omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. + 2.15 Evoluto autem. Id est, transactis quinque ætatibus mundi, quibus patrum propago processerat, instabat sexta ætas veniente Redemptore, in qua gentium multitudo per Evangelium vocanda erat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 2:7qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam. + 2.7 Qui fuit. Esther dicitur absconsa, Edissa, misericordiam consecuta. Hæc est gentium Ecclesia, quæ in abscondito cordis nutriens castitatem fidei, misericordiam et gratiam coram oculis Domini invenit, repudiata synagoga, quæ in Osee vocabatur absque misericordia. Hanc nutrit Mardochæus spiritualis, et adoptat in filiam qui est doctor gentium in fide et veritate, et est de stirpe Jemini, hoc est de stirpe Benjamin.
Proverbs 15:33Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.]
Song of Solomon 8:10Sponsa Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. + 8.10 Ego murus. Jam loquitur communiter de tota Ecclesia ex apostolorum fundamento incepta, quia extunc fuerunt ubera in Ecclesia, usque ad novissima tempora. Ego murus. Audiens Ecclesia hæc consilia, vel promissa sui Redemptoris, jam non alter alterum exspectat, sed quisque pro se respondet voce devota. Ex quo. Hæc omnia non a me habere potui, sed ex quo mihi donum suæ pacis, per verbum suæ reconciliationis largitus est. Quasi pacem reperiens. Bene dico pacem reperiens, quia in ea pace, quam dixi, fuit pacifico Christo vinea instituta: quæ olim a lege et prophetis est prænuntiata. Quæ pax non unam tantum gentem Judæorum continet, sed habet multos populos de toto mundo collectos, non aliquibus hominum meritis, sed sola pace, quam inter Deum et hominem facere venit: cujus vineæ, quia Domino cura est, et quia utile est hominibus, ut ejus participes fiant, recte subditur: