The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 8 › Esther 8:9

Esther 8:9

Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant et audire. + 8.9 Accitisque scribis, etc. Quia Evangelii doctrina ita condita est per scriptores Novi Testamenti, Domino mediante, ut sanctæ Trinitatis fides plenissime in ea contineretur, et totius decalogi summa perfectio in duobus præceptis charitatis demonstraretur. Qui centum viginti. In quibus totus mundus signatur. Nam denarius numerus per duodenarium multiplicatus centum et viginti facit, quibus septenarius sociatus totius summæ plenitudinem concludit: ita decalogi custodia apostolica traditione per totum orbem diffusa, septiformis Spiritus gratia in cordibus fidelium infunditur vel est consummata.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then were the king’s scribes called at that time in the third month, that is, the month Sivan, on the three and twentieth day thereof; and it was written according to all that Mordecai commanded unto the Jews, and to the lieutenants, and the deputies and rulers of the provinces which are from India unto Ethiopia, an hundred twenty and seven provinces, unto every province according to the writing thereof, and unto every people after their language, and to the Jews according to their writing, and according to their language.

In Context

8Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.

10Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ sunt, et missæ per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prævenirent.

Read all of Esther 8

Cross References

2 Chronicles 15:10Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,

Esther 1:22et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quæque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.

Esther 10:1Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias: + 10.1 Rex vero Assuerus omnem. Christus, qui excisus de monte sine manibus crevit in montem magnum et implevit totum mundum: historialiter, enim non omnem terram tributariam fecit, quia nec habuit. In antiquis Glossæ ordinariæ exemplaribus nulla, hinc usque ad finem libri, textui sacro expositio adjacet. Ideo capita 11-16 prætermittimus.

Daniel 6:1Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 8:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 8:8Esther 8Esther 8:10 →