Esther 2:18
Et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 14:10Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant.
Nehemiah 8:11Levitæ autem silentium faciebant in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere. + 8.11 Quia dies sanctus est. Dum scilicet verbis Domini audiendis et implendis operam damus, in quo die quamvis exterius adversa patientes, nos in spe gaudere oportet. Unde: Quasi tristes, semper autem gaudentes II Cor. 6., etc.
Esther 1:7Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur. + 1.7 Vinum. Secundum illud: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris Rom. 5., etc. Alii datur sermo scientiæ, alii sapientiæ, alii fides, alii gratia sanitatum. Nolentes cogeret ad bibendum, etc. Nemo cogitur spirituale donum accipere: filios vult Deus, non servos: voluntatem vult, non necessitatem, secundum illud: Qui potest capere capiat Matth. 19.. Item. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Ibid.. Et: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Ibid., etc.
Song of Solomon 3:11Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.] + 3.11 Egredimini et videte, etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus prædicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiæ, quæ de Judæorum primitiis instituta, prælatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus prædicata fuit, vicem mater reddat. In diademate. Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriæ nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur. In diademate, id est, in illa spinea corona, qua coronavit eum Judæa sua. Qui coronavit eum. Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliæ mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Desponsationis illius. Si illius referimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quæ præcipua lætitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.
Matthew 22:2Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. + 22.2 Simile factum. Iterum arguit per parabolas: non tacet quia exasperati sunt, sed pejorem iram Dei per aliam parabolam dicit eis esse venturam. Nuptias. Nuptiarum thalamus est virginis uterus. De invitatis ad nuptias solus Matthæus narrat. Aliud simile ex parte Lucas dicit de cœna, id est, æterno convivio, de quo nemo ingressus repellitur, sicut de præsenti Ecclesia.
Revelation 11:10et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. + 11.10 Et munera mittent. Id est dona, litteraliter: vel congratulationes et confabulationes ad invicem de eis loquentes.