Esther 2:4
Et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, jussit fieri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 13:4Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? cur non indicas mihi? Dixitque ei Amnon: Thamar sororem fratris mei Absalom amo.
2 Samuel 17:4Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israël.
Esther 3:9Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ tuæ.
Matthew 20:16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. + 20.16 Sic erunt novissimi primi. AUG. Id est, Judæi de capite vertentur in caudam: et gentes de cauda in caput. Unde Moyses in Deuteronomii libro: Advena qui tecum moratur, ascendet super te: ille erit in caput, et tu eris in caudam. Sed tamen nec omnes primi nec omnes novissimi ad numerum electorum pertinent.