Esther 2:7
qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam. + 2.7 Qui fuit. Esther dicitur absconsa, Edissa, misericordiam consecuta. Hæc est gentium Ecclesia, quæ in abscondito cordis nutriens castitatem fidei, misericordiam et gratiam coram oculis Domini invenit, repudiata synagoga, quæ in Osee vocabatur absque misericordia. Hanc nutrit Mardochæus spiritualis, et adoptat in filiam qui est doctor gentium in fide et veritate, et est de stirpe Jemini, hoc est de stirpe Benjamin.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 1:11ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde. + 1.11 Ut ostenderet, etc. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium Gal. 4., etc. Tunc enim Dei Filius incarnatus legis mysteria quibus ante fideles paverat, abundantiori gratia manifestavit.
Esther 8:1Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. + 8.1 Die illo. Tenet Esther domum Aman, hostis Judæorum, cum Ecclesia possidet mundum, quem possederat diabolus, hostis Christianorum; unde: Cum fortis armatus custodit atrium suum Luc. 11., etc. Ingreditur ante faciem regis Mardochæus, cum quotidie sanctorum animæ de incolatu præsentis vitæ ingrediuntur ad contemplationem divinæ majestatis. Domum Aman. Dignitatem et honorem quem Judæi scientia legis, et prophetarum, et cultu religionis habuerunt; unde in Proverbiis: Custoditur justo substantia peccantis Prov. 13.. Et in Evangelio: Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus ejus Matth. 21..
Job 31:18(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum);
Daniel 1:6Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.
Ephesians 6:4Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.