Esther 8:1
Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. + 8.1 Die illo. Tenet Esther domum Aman, hostis Judæorum, cum Ecclesia possidet mundum, quem possederat diabolus, hostis Christianorum; unde: Cum fortis armatus custodit atrium suum Luc. 11., etc. Ingreditur ante faciem regis Mardochæus, cum quotidie sanctorum animæ de incolatu præsentis vitæ ingrediuntur ad contemplationem divinæ majestatis. Domum Aman. Dignitatem et honorem quem Judæi scientia legis, et prophetarum, et cultu religionis habuerunt; unde in Proverbiis: Custoditur justo substantia peccantis Prov. 13.. Et in Evangelio: Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus ejus Matth. 21..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 2:7qui fuit nutritius filiæ fratris sui Edissæ, quæ altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochæus sibi eam adoptavit in filiam. + 2.7 Qui fuit. Esther dicitur absconsa, Edissa, misericordiam consecuta. Hæc est gentium Ecclesia, quæ in abscondito cordis nutriens castitatem fidei, misericordiam et gratiam coram oculis Domini invenit, repudiata synagoga, quæ in Osee vocabatur absque misericordia. Hanc nutrit Mardochæus spiritualis, et adoptat in filiam qui est doctor gentium in fide et veritate, et est de stirpe Jemini, hoc est de stirpe Benjamin.
Esther 7:6Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.
Job 27:17præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet. + 27.17 Præparabit quidem. Quia vir recta fide plenus, Scripturæ, quæ hæreticus affert, testimonia colligit, et erroris pertinaciam inde convincit, ut David Goliam gladio suo occidit. Et argentum innocens dividet. Innocens argentum dividere, etc., usque ad quia illi miscent falsa veris.
Psalms 49:6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. + 49.6 Et annuntiabunt cœli justitiam ejus, etc. Ibid. Jam cœli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia Deus est judex justus. 1
Proverbs 28:8Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.
Luke 12:20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? + 12.20 Dixit autem. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte præreptus aliis congregata relinques. Repetunt, etc. In nocte aufertur anima, quæ in obscuritate cordis quod poterat pati, prævidere noluit.