Esther 2:9
Quæ placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et præcepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedissequas ejus ornaret atque excoleret. + 2.9 Et septem puellas. Id est, fideles animas Spiritu sancti gratia regeneratas atque dedicatas quæ ejus sequuntur vestigia, fide, doctrina, et operatione, de quibus dicitur: Adolescentulæ dilexerunt te nimis. Quæ noluit. Quia peccatorum labe et sordibus idololatriæ per baptismum mundata, opprobrium pristinæ iniquitatis non sustinuit ultra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 39:4Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei: a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant:
1 Kings 8:50et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus prævaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
Nehemiah 2:8et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
Esther 2:12Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem, expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur.
Proverbs 16:7Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. + 16.7 Cum placuerint Domino. Tanta est sanctitas divinæ religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt.
Acts 7:10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.