Acts 7:10
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:12Erat ibi puer hebræus, ejusdem ducis militum famulus: cui narrantes somnia,
Genesis 44:18Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
Genesis 48:16angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram. + 48.16 Invocetur super eos nomen meum. AUG. Notandum ex hoc loco non solum exauditionem, sed invocationem etiam dici, quæ non Dei, sed hominum sunt.
Psalms 34:17Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum; a leonibus unicam meam. + 34.17 Domine, quando respicies. ID. Quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant. Unicam meam. CASS. Unica est anima Christi, quæ sola immunis a peccato. 1
Psalms 40:1In finem. Psalmus ipsi David. + 40.1 In finem. HIER. Intellectus filiis Core, ut quamvis pauper et passus, etc., usque ad Apostolo dicente: Mihi autem, etc 1
Proverbs 2:6quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. + 2.6 Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.