Esther 3:1
Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat. + 3.1 Aman filium. Potentes sæculi, qui beneficiis divina potestate collatis abutentes, quos consortes habent naturæ dedignantur habere consortes gratiæ: et honorem et reverentiam quam soli Deo debuerunt, in sese transferre contendunt. Eos autem qui consentire nolunt, odiis et cruciatibus persequuntur: sed justo Dei judicio in insidiis suis capiuntur iniqui. Unde dicitur: Justus angustia liberatur, et traditur impius pro eo Prov. 11.. Potest per Aman quem Josephus de stirpe Amalec esse commemorat Judæorum populus figurari: qui prophetas occiderunt, et Dominum prophetarum et apostolos, ejus generis nobilitatem propter incredulitatem et duritiam cordis perdentes, qui per Isaiam principes Sodomorum et populus Gomorrhæ dicuntur. Unde Ezechiel: Pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:55Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
1 Samuel 15:8Et apprehendit Agag regem Amalec vivum: omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
Ezra 7:14A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judæam et Jerusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua: + 7.14 Ut cuicunque. Omnibus licentiam eundi tribuit, nullum ire compellit. Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta voluntas fidei, omnibus quibus placuerit in regno suo Christum colere permittunt. Et septem consiliatorum. In libro Esther legitur moris fuisse Persarum regibus, ut in cunctis agendis vel discernendis septem consilio uterentur. Septem consiliariis utuntur fideles cum in omnibus quæ faciunt præcepta divinæ Scripturæ sequuntur. De qua dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11., id est sancta illustratione septiformis spiritus perfectum. Missus es. Mittitur Esdras a facie regis et septem consiliatorum ejus, ut visitet Indiam et Jerusalem et conversi ad fidem principes sæculi et Scripturarum persuasionibus roborati, Christum ad salvandam Ecclesiam et congregandam de gentibus quotidiano auxilio, quod Esdræ nomen significat, venire desiderant, dicentes: Domine Deus virtutum, convertere, respice de cœlo, etc. Psal. 79. Quæ est in manu. Mirum quod invenitur verbum in epistola Artaxerxis quo prophetæ solent uti: cum dicit legem Dei esse in manu servi illius, scriptum est enim: Factum est verbum in manu Aggæi prophetæ. Et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ; et testificatus est Dominus in Isræl et in Juda per manus omnium prophetarum: quia scilicet prophetæ non minus operando quam loquendo quæ Dei sunt, prædicabant. Christus legem in manu habuit: quia eam quondam per Moysen prout voluit, statuit; et nunc eamdem per semetipsum immutans ad perfectiora transtulit.
Esther 3:10Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judæorum, + 3.10 Tulit ergo. Sicut Aman epistolas dirigens, regis signaculo eas munire conatur: ut facilius votum expleatur, sic Judæi libros divinæ legis in quibus est signaculum summi regis, id est, gratia Spiritus sancti ad comprehendendam hæresim suam assumunt in testimonium, reprobantes societatem gentium et Christi Evangelium, quasi divinis præceptis contrarium.
Esther 7:6Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.