The Bible Software
bible.softwareEsdræEsdræ 7 › Esdræ 7:14

Esdræ 7:14

A facie enim regis, et septem consiliatorum ejus, missus es, ut visites Judæam et Jerusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua: + 7.14 Ut cuicunque. Omnibus licentiam eundi tribuit, nullum ire compellit. Christiani principes nullum cogentes, ne sit incerta voluntas fidei, omnibus quibus placuerit in regno suo Christum colere permittunt. Et septem consiliatorum. In libro Esther legitur moris fuisse Persarum regibus, ut in cunctis agendis vel discernendis septem consilio uterentur. Septem consiliariis utuntur fideles cum in omnibus quæ faciunt præcepta divinæ Scripturæ sequuntur. De qua dicitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum Psal. 11., id est sancta illustratione septiformis spiritus perfectum. Missus es. Mittitur Esdras a facie regis et septem consiliatorum ejus, ut visitet Indiam et Jerusalem et conversi ad fidem principes sæculi et Scripturarum persuasionibus roborati, Christum ad salvandam Ecclesiam et congregandam de gentibus quotidiano auxilio, quod Esdræ nomen significat, venire desiderant, dicentes: Domine Deus virtutum, convertere, respice de cœlo, etc. Psal. 79. Quæ est in manu. Mirum quod invenitur verbum in epistola Artaxerxis quo prophetæ solent uti: cum dicit legem Dei esse in manu servi illius, scriptum est enim: Factum est verbum in manu Aggæi prophetæ. Et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ; et testificatus est Dominus in Isræl et in Juda per manus omnium prophetarum: quia scilicet prophetæ non minus operando quam loquendo quæ Dei sunt, prædicabant. Christus legem in manu habuit: quia eam quondam per Moysen prout voluit, statuit; et nunc eamdem per semetipsum immutans ad perfectiora transtulit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Forasmuch as thou art sent of the king, and of his seven counsellors, to enquire concerning Judah and Jerusalem, according to the law of thy God which is in thine hand;

In Context

13A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israël, et de sacerdotibus ejus, et de Levitis, ire in Jerusalem, tecum vadat. + 7.13 A me decretum. Quia ad regem pervenerat fama divinæ virtutis, per quam ille incensam a Chaldæis legem eisdem quibus prius propriis sermonibus, quamvis alio litterarum caractere novaverit.

15et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores ejus, sponte obtulerunt Deo Israël, cujus in Jerusalem tabernaculum est. + 7.15 Et ut feras. Notanda fides et sapientia regis et consiliatorum ejus qui dona sua magis per illum qui legem Dei in manu habebat, id est opere complebat, offerenda esse intellexerunt. Cujus in Jerusalem. BEDA ubi supra. Fideliter et docte eum in Jerusalem habere tabernaculum dicit, etc., usque ad et de illo Joannes ait: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris I Joan. 2..

Read all of Esdræ 7

Cross References

Ezra 1:3Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quæ est in Judæa, et ædificet domum Domini Dei Israël: ipse est Deus qui est in Jerusalem. + 1.3 Quis est in vobis. ID., ibid. Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera. Ascendat in Jerusalem. ID., ibid. Qui peccant vel sæcularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad cœlestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras æternorum amore transcendant, et ædificent domum Deo in Judæa, in confessione scilicet suæ iniquitatis et divinæ miserationis, præparent corda sua quæ Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur.

Ezra 6:12Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo. + 6.12 Deus autem. Decretum suum divinæ potentiæ confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno præditus pro pace domus Dei publica lege omnia quæ potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur, cum terrenæ potestates ad fidem conversæ pro statu Ecclesiæ publica edicta proponunt, et hanc Domino juvante et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt.

Ezra 7:25Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides, ut judicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui: sed et imperitos docete libere. + 7.25 Tu autem. BED., ibid. Repetit rex quæ supra dixerat, etc., usque ad quibus sæpe reges et principes litteras pro statu fidelium miserunt.

Ezra 8:25appendique eis argentum et aurum, et vasa consecrata domus Dei nostri, quæ obtulerat rex et consiliatores ejus, et principes ejus, universusque Israël eorum qui inventi fuerant: + 8.25 Appendique eis argentum, et aurum, et vasa consecrata. ID. in Esdram, tom. 2. Per argentum, et aurum, et vasa quæ de Babylone Jerosolymam mittuntur, etc., usque ad et per successores eorum usque ad finem ædificanda est. ID., ibid. Distat inter hæc vasa quæ Esdras cum sacerdotibus Jerosolymam offert, et ea quæ Zorobabel et Jesus obtulisse referuntur: quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem, et translata sunt in Jerusalem: hæc in Babylonia facta, sed devotionis gratia Jerosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Isræl, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera, decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem: hæc autem illos qui cum peccato primæ transgressionis nati, per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, Ecclesiæ filiis aggregantur.

Isaiah 8:20ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. + 8.20 Non eris eis. ID. Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quærere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit.

Daniel 6:20appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esdræ 7:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esdræ 7:13Esdræ 7Esdræ 7:15 →