The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 41 › Genesis 41:55

Genesis 41:55

Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Joseph: et quidquid ipse vobis dixerit, facite.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when all the land of Egypt was famished, the people cried to Pharaoh for bread: and Pharaoh said unto all the Egyptians, Go unto Joseph; what he saith to you, do.

In Context

54cœperunt venire septem anni inopiæ, quos prædixerat Joseph: et in universo orbe fames prævaluit, in cuncta autem terra Ægypti panis erat.

56Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames. + 41.56 Aperuitque Joseph universa horrea, etc. Allegorice. Joseph a penuria frumenti salvat Ægyptum, et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi fratres Joseph vendidissent, defecerat Ægyptus: nisi Judæi Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur augmentatio sive ampliatio: sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Ægyptus; in nostro vero, universus mundus. Ille erogavit triticum; noster Dei verbum. In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.

Read all of Genesis 41

Cross References

Genesis 41:40Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam.

2 Kings 6:26Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quædam exclamavit ad eum, dicens: Salva me, domine mi rex.

Jeremiah 14:1Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis. + 14.1 Et portæ ejus, etc. HIER. Sensus, scilicet, per quos animo concipitur disciplina, etc., usque ad et usque in præsentem diem sterilitas pluviarum non solum frugum, sed et bibendi facit inopiam.

Matthew 3:17Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

John 1:14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis. + 1.14 Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.

Colossians 1:19quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: + 1.19 Plenitudinem. Quia omnia potest ex se; unde: Sicut Pater habet vitam in se, sic et Filius qui suscitat et vivificat quos vult, sic ostenditur perfectus Deus esse.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 41:55

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 41:54Genesis 41Genesis 41:56 →