Esther 4:5
Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, præcepit ei ut iret ad Mardochæum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Egressusque Athach, ivit ad Mardochæum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii:
Cross References
Esther 1:12Quæ renuit, et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus, + 1.12 Quæ renuit. Non solum legatores despiciens, sed et regis imperium; unde in Evangelio, senior filius a patre rogatus ad convivium noluit introire: et qui ad cœnam vocati, aliis rebus occupati, noluerunt venire, juxta indignationem patrisfamilias, rejecti sunt et alii loco illorum constituti.
1 Corinthians 12:26Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. + 12.26 Et si quid patitur. Hoc de membris corporis ambiguum non est, quia si oculus vel pes capiatur aliqua ægritudine, totum corpus condolet. Ita et nos decet condolere fratribus si quid adversitatis emerserit, et lætari si bene cesserit.
Hebrews 4:15Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. + 4.15 Non enim habemus, etc. Quasi: Teneamus et tenere debemus, quia, cum sit potens, est etiam misericors, nostram utpote expertus infirmitatem. Qui non possit, etc. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus, secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit.