Esther 5:2
Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: quæ accedens, osculata est summitatem virgæ ejus. + 5.2 Virgam auream. Regiminis potentiam vel passionis crucem, per quam acquisivit potestatem, de qua dicitur: Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra Matth. 28.. Et alibi: Propter quod exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen Philip. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 1:11Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
Esther 4:11Omnes servi regis, et cunctæ, quæ sub ditione ejus sunt, norunt provinciæ, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum?
Psalms 116:1Alleluja. [Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. + 116.1 Alleluia. CASS. Brevis psalmus, omnium primus atomus, id est sine divisione: pro sui enim brevitate non recipit divisionem, sed omnes compendio suæ locutionis superat, et est quasi punctus psalmorum, unde diversæ species formantur. Mira variatio contra tædium salutaria dicere, modo paucis, modo late. Laudate Dominum, omnes gentes. CASS. Ne qui prætereantur de toto orbe. AUG. Et hæc sunt atria illa domus Domini, et ille omnis populus, unde in præcedenti psalmo egit. Non soli Judæi qui sibi illud arrogare conantur dico laudate eum. Et collaudate. CASS. ut sit in unum redacta omnium laudatio quod est catholicæ Ecclesiæ. 1
Acts 7:10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.