Esther 5:4
At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 27:25At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, + 27.25 Quos cum oblatos comedisset, etc. Mystice. Postquam Isaac cibum sumpsit, Jacob obtulit ei vinum: sic per cibum activæ vitæ opera designantur; per vinum, quod mentes alienat, contemplativa accipitur, quæ ab amore sæculi mentes electorum alienas facit. Post cibum et potum. Jacob benedicitur, quia illi benedictionem cœlestem a Deo percipiunt qui eum usque in finem bonis operibus placare student.
Esther 1:9Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat. + 1.9 In palatio, ubi rex Assuerus, etc. Hierusalem, ubi templum et sancta sanctorum, vel in sanctæ Scripturæ meditatione; in qua divinitas, potentiæ suæ tribuit notitiam.
Esther 5:8si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam. + 5.8 Si inveni in conspectu. Dilatio petendi non deputatur segnitiei, sed patientiæ. Non enim in præsenti sed in futuro bonis et malis retribuetur merces: cras enim pro futuro ponitur, unde: Nolite solliciti esse de crastino; et Jacob in Genesi ait: Apparebit mihi cras justitia mea Matth. 6.. Et de agno dicitur: Non remanebit ex eo quidquam usque mane Gen. 30. Cum judicium venerit, revelabitur quali veste quisquam ad convivium intraverit.
Proverbs 29:11Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum. + 29.11 Totum spiritum suum. Impatientia impellente totus spiritus foras prorumpit, etc., usque ad sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit.