Proverbs 29:11
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum. + 29.11 Totum spiritum suum. Impatientia impellente totus spiritus foras prorumpit, etc., usque ad sapiens autem paulatim eam maturitate consilii extenuat et expellit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A fool uttereth all his mind: but a wise man keepeth it in till afterwards.
In Context
10Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus.
12Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
Cross References
Judges 16:17Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meæ: si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
Proverbs 12:23Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.] + 12.23 Homo versutus. Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere. Cor insipientium provocat. Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quæ nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiæ, quam habere videbantur auferunt.
Proverbs 19:11Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. + 19.11 Doctrina viri. Doctrina ecclesiastica, etc., usque ad recte autem subditur: Et gloria ejus est iniqua prætergredi. Perfecti est enim doctoris, sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut se noverit ab iniquis patienter observare. Neque enim propria munditia sine tolerantia sufficit, neque tolerantia sine munditia.
Micah 7:5Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.