The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 8 › Esther 8:10

Esther 8:10

Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ sunt, et missæ per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prævenirent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he wrote in the king Ahasuerus’ name, and sealed it with the king’s ring, and sent letters by posts on horseback, and riders on mules, camels, and young dromedaries:

In Context

9Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant et audire. + 8.9 Accitisque scribis, etc. Quia Evangelii doctrina ita condita est per scriptores Novi Testamenti, Domino mediante, ut sanctæ Trinitatis fides plenissime in ea contineretur, et totius decalogi summa perfectio in duobus præceptis charitatis demonstraretur. Qui centum viginti. In quibus totus mundus signatur. Nam denarius numerus per duodenarium multiplicatus centum et viginti facit, quibus septenarius sociatus totius summæ plenitudinem concludit: ita decalogi custodia apostolica traditione per totum orbem diffusa, septiformis Spiritus gratia in cordibus fidelium infunditur vel est consummata.

11Quibus imperavit rex, ut convenirent Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. + 8.11 Interficerent, etc. Ne mali germinis pullularent rediviva plantaria. Similiter septem gentes quæ habitabant in terra promissionis Dominus interfici jussit, et postmodum Amalechitas omnimode deleri, ut omnem occasionem scandali auferret eis; unde David ait: In matutino interficiebam Psal. 100., etc.

Read all of Esther 8

Cross References

1 Kings 4:28Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi. + 4.28 Hordeum, etc. Ne quid desit in domo regis, ordo prædicatorum scribendo et loquendo laborat, ut in mensa Domini abundet, unde nutrientur fideles.

2 Chronicles 30:6Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum.

Esther 3:13missæ sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judæos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar; et bona eorum diriperent.

Ecclesiastes 8:4Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis? + 8.4 Nec dicere ei quisquam potest, etc. ID. Præcepta Dei non sunt discutienda quare illa præceperit, sed facienda.

Isaiah 66:20et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. + 66.20 In equis. HIER. Sunt adducti, qui velociter credunt et cito ad fidem currunt. In quadrigis et in lecticis. Philosophos, scilicet et doctrina et morum honestate fulgentes: unde citius ad doctrinam quatuor Evangelistarum pervenerunt, et quatuor principalibus virtutibus sublevati cælestia mente attigerunt. In mulis. Super quos David et Salomon sedisse leguntur. Qui enim a mundi fetu steriles sunt, Domino qui per illos figuratur, quasi mansueti deserviunt. In carrucis. Septuaginta, tectis vehiculis: alii simpliciter. Hi sunt quibus dicitur: Invicem onera vestra portate Gal. 6.. Quomodo. Quasi: Cum tanta lætitia adducunt apostoli fratres vestros quorum munera, fides, spes, charitas, oratio munda, bona opera etc., vasa pura corda et corpora immaculata. Inferant. Quod secundum legem ter in anno faciebant, scilicet in Pascha, in Pentecoste, in festivitate Tabernaculorum; unde, Non apparebis in conspectu meo vacuus Exod. 23.. Domum Domini. Templum Dei sanctum est, quod estis vos I Cor. 3.. Et alibi: Templum Dei estis et Spiritus sanctus habitat in vobis II Cor. 6..

Jeremiah 51:21et collidam in te equum et equitem ejus: et collidam in te currum et ascensorem ejus:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 8:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 8:9Esther 8Esther 8:11 →