Isaiæ 66:20
et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini. + 66.20 In equis. HIER. Sunt adducti, qui velociter credunt et cito ad fidem currunt. In quadrigis et in lecticis. Philosophos, scilicet et doctrina et morum honestate fulgentes: unde citius ad doctrinam quatuor Evangelistarum pervenerunt, et quatuor principalibus virtutibus sublevati cælestia mente attigerunt. In mulis. Super quos David et Salomon sedisse leguntur. Qui enim a mundi fetu steriles sunt, Domino qui per illos figuratur, quasi mansueti deserviunt. In carrucis. Septuaginta, tectis vehiculis: alii simpliciter. Hi sunt quibus dicitur: Invicem onera vestra portate Gal. 6.. Quomodo. Quasi: Cum tanta lætitia adducunt apostoli fratres vestros quorum munera, fides, spes, charitas, oratio munda, bona opera etc., vasa pura corda et corpora immaculata. Inferant. Quod secundum legem ter in anno faciebant, scilicet in Pascha, in Pentecoste, in festivitate Tabernaculorum; unde, Non apparebis in conspectu meo vacuus Exod. 23.. Domum Domini. Templum Dei sanctum est, quod estis vos I Cor. 3.. Et alibi: Templum Dei estis et Spiritus sanctus habitat in vobis II Cor. 6..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
Cross References
Numbers 7:62et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
Isaiah 43:6Dicam aquiloni: Da; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.
Isaiah 49:22Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
Isaiah 54:3Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit. + 54.3 Ad dexteram enim: ad omnia loca mundi. Vel, nec elata prosperis, nec fracta adversis. Vel, ad bona futuræ et præsentis.
Isaiah 60:3Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. + 60.3 Ortus tui. ID. Quoniam scilicet ex aqua et Spiritu sancto nata es, omnes in splendore ortus primitivæ Ecclesiæ ambulamus, quia eamdem fidem habemus, eodem baptismo renascimur.
Isaiah 65:11Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunæ mensam, et libatis super eam: + 65.11 Et vos qui dereliquistis, etc.Allegorice. Omnes qui Ecclesiam deserunt, et obliviscuntur montem sanctum Dei, tradentes se spiritibus erroris, vel immundis doctrinis dæmoniorum, parant fortunæ mensam, et nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu vel varietate fortunæ omnia gubernari, hi tradentur æternis suppliciis, ut nullus eorum possit evadere. Fortunæ mensam. HIER. Deæ Ægyptiorum cui in fine anni parabant mensam, omnibus escis refertam, et poculis mulsa mixtis: vel quasi felicem annum præbuerit, vel quia futurum felicem præbitura sit.