Esther 8:3
Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ, et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judæos, juberet irritas fieri. + 8.3 Procidit ad pedes, etc. Quia sancta Ecclesia, pro ereptione filiorum suorum, quotidie Deum omnipotentem per fidem et mysteria incarnationis exorat, ut hostium comprimatur audacia, et fidelium liberetur innocentia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 4:27Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus: et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei: Dimitte illam: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
Esther 7:4Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.
Hosea 12:4Et invaluit ad angelum, et confortatus est; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.