The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 8 › Esther 8:2

Esther 8:2

Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochæo. Esther autem constituit Mardochæum super domum suam. + 8.2 Tulitque rex. Laudante et prædicante instantiam magistrorum, a Domino pro gratia gratiam accipiunt in conspectu conditoris omnium; unde: Nutrivit corda fidelium. Tradidit Mardochæo. Prædicatoribus gentium ut sibi hærerent, et gentibus ministrarent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the king took off his ring, which he had taken from Haman, and gave it unto Mordecai. And Esther set Mordecai over the house of Haman.

In Context

1Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Judæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. + 8.1 Die illo. Tenet Esther domum Aman, hostis Judæorum, cum Ecclesia possidet mundum, quem possederat diabolus, hostis Christianorum; unde: Cum fortis armatus custodit atrium suum Luc. 11., etc. Ingreditur ante faciem regis Mardochæus, cum quotidie sanctorum animæ de incolatu præsentis vitæ ingrediuntur ad contemplationem divinæ majestatis. Domum Aman. Dignitatem et honorem quem Judæi scientia legis, et prophetarum, et cultu religionis habuerunt; unde in Proverbiis: Custoditur justo substantia peccantis Prov. 13.. Et in Evangelio: Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus ejus Matth. 21..

3Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitæ, et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judæos, juberet irritas fieri. + 8.3 Procidit ad pedes, etc. Quia sancta Ecclesia, pro ereptione filiorum suorum, quotidie Deum omnipotentem per fidem et mysteria incarnationis exorat, ut hostium comprimatur audacia, et fidelium liberetur innocentia.

Read all of Esther 8

Cross References

2 Samuel 9:7Et ait ei David: Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui: et tu comedes panem in mensa mea semper.

Esther 10:2cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:

Ecclesiastes 2:18[Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, + 2.18 Rursus detestatus. HIER. Spirituali labore sancti die noctuque in lege Domini meditantur, etc., usque ad sapientia enim non est terrenas divitias congregare. Habiturus. Hoc ipsi Salomoni contigit, qui non sui similem habuit filium Roboam. Ex quo intelligimus filium nec dignum quidem hæreditate patris, si stultus sit.

Isaiah 22:19Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.

Luke 15:22Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: + 15.22 Cito proferte, etc. Stola prima, vestis innocentiæ, in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit, et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum. Annulum. Id est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus credentium. In manu. Id est operatione: ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Et calceamenta. Id est exempla priorum munite in officio prædicandi, ut et opus ornetur bene vivendo, et cursus ad æterna præparando.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 8:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 8:1Esther 8Esther 8:3 →