The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 2 › Exodus 2:11

Exodus 2:11

In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos: viditque afflictionem eorum, et virum ægyptium percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass in those days, when Moses was grown, that he went out unto his brethren, and looked on their burdens: and he spied an Egyptian smiting an Hebrew, one of his brethren.

In Context

10Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.

12Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo. + 2.12 Cumque circumspexisset huc atque illuc. Aug. Quæst. in Exod. De hoc facto Mosi satis disputavimus in illo opere, quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur: an ipsum factum justificandum sit? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam: et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moses jam divinitus admonitus quod Scriptura eo loco tacet hoc audere potuisse. ISID. Allegorice. Moses, id est Christus, Ægyptium, id est diabolum nobis in hac peregrinatione injuriosum, nos defendendo occidit, et in arena obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petra ædificat, et eos qui verbum ejus audiunt et faciunt prudenti viro comparat, qui ædificavit domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat, qui supra arenam ædificat.

Read all of Exodus 2

Cross References

Exodus 1:11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. + 1.11 Præposuit itaque eis, etc. ORIG. Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Isræl: præficit magistros operum, qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud psalmi CV: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Docet ædificare civitates Pharaoni. Phitom, quæ significat os defectionis, vel abyssi; et Ramesses, quæ est commotio tineæ, et On, id est Heliopolis, quæ dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit, et ideo tales civitates vult sibi ædificari: os abyssi, quia abyssus perditionis ejus est locus; alia ejus civitas est commotio tineæ: qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat ubi tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur Matth. 6.. Civitatem quoque Solis ædificat, falso nomine transfigurans sein angelum lucis. In his occupat mentes, quæ factæ sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis suæ exitium; ideo dicit, Gens Isræl valet super nos, utinam et nos sentiat valere super se: ut scilicet cogitationes, et concupiscentias malas, quas immittit, non suscipiam sed jacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus quæ suggesserit, dicam: Vade retro, Satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies Matth. 4.. Sed et hoc quod dicit, Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus prævidet sibi venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Isræl, et quod consentiant adversario ejus, et adjiciantur ad Dominum. Hoc est quod Jeremias ait cap. 17.. Clamavit perdix, congregavit quæ non peperit, fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus. Intelligit ergo perdicem se, quæ non peperit, congregasse; et quod hi, quos sine judicio congregavit, relinquent eum, et sequentur Christum, qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit; ideo indignatur, dicens: Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreni: ne eo relicto fugiamus ad eum qui præparavit regnum cœlorum, relinquentes imaginem terreni, et suscipientes imaginem cœlestis. Ideo statuit magistros operum, qui artes suas doceant, et nos artifices malitiæ faciant. Et quia sunt multi magistri malitiæ, quos præfecit Pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera: ideo Christo veniente fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subjicientes omnes principatus eorum, et potestates, et virtutes, defendant a violentia filios Isræl, et doceant Isrælitica opera, et mente videre Deum; relinquere opera Pharaonis, exire de terra Ægypti, Ægyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere, et induere novum, qui secundum Deum creatus est. ISID. Isræl populum Christianum, Pharao diabolum significat: qui luti et lateris imponit gravissimum jugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis; admistis paleis, id est, levibus et irrationabilibus factis: ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum ejus disperdat aut vincat.

Exodus 5:9Opprimantur operibus, et expleant ea: ut non acquiescant verbis mendacibus. + 5.9 Opprimantur operibus et expleantea, etc. Mystice. Ex quo loqui cœpit Moses ad Pharaonem magis affligitur populus Dei: ex quo in animam sermo Dei pervenit, diabolus acrius insurgit, et majora vitia immittit. Prius enim quam sermo Dei veniret, qui argueret vitia, in pace durabant, at ubi venit, turbatio magna consurgit.

Isaiah 58:6[Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe; + 58.6 Colligationes. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.

Luke 4:18Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, + 4.18 Spiritus. ID. In superioribus prophetiæ Salvator de gentium vocatione et Ecclesiæ confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. Evangelizare pauperibus, etc. Gentes intelligit quæ erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et cæteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutæ.

Hebrews 11:24Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 2:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 2:10Exodus 2Exodus 2:12 →