Exodus 10:22
Extenditque Moyses manum in cælum: et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:21Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. + 20.21 Stetitque populus, etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturæ historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Non facietis deos, etc. AUG., quæst. 76. Repetitur quod in primo præcepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum.
Deuteronomy 5:22Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. + 5.22 In duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi. ISID. Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile.
Psalms 105:28Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. + 105.28 Et initiati sunt Beelphegor. ID. Vel, consecrati sunt, quasi modo ad tempus colentes: gravior excessus et vehementior ira dæmonibus devovebant filios. AUG. Et initiati sunt, antequam diceret, etc., usque ad cujus major interitus futurus erat, liberavit. 1
Ezekiel 32:7Et operiam, cum extinctus fueris, cælum, et nigrescere faciam stellas ejus: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
Joel 2:2Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Amos 4:13Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus.]