Exodus 10:6
Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Ægyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in præsentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 8:21Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint. + 8.21 Omne genus muscarum. ISID. Mystice. Quarto loco Ægyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes curæ carnalium desideriorum figurantur. Ægyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui sæculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. LXX: cynomyiam, id est, muscam caninam, posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanæ mentis voluptas, et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant. PROCOP. Deus non magnis belluis utitur in expugnanda Ægypto, sed contemptissimarum bestiolarum et insectorum ministerium accersit: ne scilicet illarum potentiæ ascriberetur effectus. Abjectis illis et infirmis bestiolis tribuit vires inexpugnabiles, adeo ut desperet Ægyptus se posse illis bestiolis resistere, et clamitet: Digitus Dei hic est: Nam manum Dei non feret universus mundus conglobatus. ORIG. Cynomyia hæreticorum [ Al., Cynicorum] secta, qui ad reliquas deceptionis suæ improbitates, voluptatem et libidinem summum prædicant bonum. Quoniam igitur per hæc singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei hujusmodi correptionibus arguit, ut ex qualitate pœnarum qualitates proprii cognoscant erroris.
Exodus 9:24Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.
Exodus 10:14Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.
Exodus 11:8Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi: post hæc egrediemur.
Joel 2:9Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.