Exodus 10:7
Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 8:19Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus. + 8.19 Digitus Dei est hic, etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: Digitus Dei est: qui typum hæreticorum et animositatem habuerunt. Unde: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscæ gravissimæ significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic, ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimæ divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quæst. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., usque ad, quamvis de Filio non tacuerunt.
Joshua 23:13jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
1 Samuel 18:21Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie.
Proverbs 29:6Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. + 29.6 Peccantem virum. Non ergo justo laqueus peccantium, etc., usque ad nam qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam.
Isaiah 14:20Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in æternum semen pessimorum. + 14.20 Consortium. Scilicet sepulturæ. Altera est enim pœna auctoris, altera ejus qui ab auctoritate compulsus: Hic est gladius quo vulnerati sunt plurimi, et interfecti. Tu enim terram. Quasi: In superbia tua regnum Chaldæorum destructum est, quod adhuc mansisset, nisi superbia tua non fuisset. Populum. Quem tibi Deus commiserat corrigendum et regendum. Occidisti. Non Deo reservans vivos, sed pœnæ tuæ præparans socios. Non vocabitur. Ideo non vocabitur, in æternum, etc., usque ad deleta est omnis progenies, pro superbia et impietate patris.
Jeremiah 48:4Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus.