Joel 2:9
Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 10:14Quæ ascenderunt super universam terram Ægypti: et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futuræ sunt.
John 10:1Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. + 10.1 Amen, amen dico vobis. Quia Pharisæi jactabant se videre, quod possent, si oves Christi essent, Dominus contra eorum arrogantiam de grege suo, et de ostio quo intratur in ovile similitudinem proponit, ostendens quod nec sapientia, nec observatio legis, nec bona vita quidquam valet nisi per eum: sine eo nihil sunt in quocunque Judæo, vel gentili et philosopho vel Pharisæo qui docent beate vivere: vel hæretico sub nomine Christi: nec tamen in Christo prædicante, sed omnes sine eo rapiunt et occidunt. Per ostium. Id est per me, ut post exponit. Hæc janua est humilis: qui per hanc vult intrare, oportet ut se humiliet, ne, si erectus est, offendat in humilem januam. Fur. Quia quod alienum est suum dicit, id est, oves Dei suas facit. Latro, quia quod furatus est occidit. Sed omnes qui veritatem tenent et docent in Christo pastore, sunt unus pastor.