Exodus 12:14
Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. + 12.14 Habebitis autem hanc diem, etc. AUG., in Exod. quæst. 43, tom. 3. Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, æternum vel æternalem; quod Græce dicitur, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore præsentis vitæ simplicitas servanda, malitia cavenda.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:17Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Exodus 12:43Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo.
Exodus 27:21in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. + 27.21 Et collocabunt. ID., ibid. Non est enim omnium sacramenta fidei populo prædicare, etc., usque ad qualibus Jacobus dicit. Nolite plures magistri fieri, fratres mei, etc. Jac. 3.. Perpetuus erit, etc. ID., ibid. Hæc clausula, sicut quæ tabernaculo, etc., usque ad cum sit Deus omnia in omnibus.
Numbers 10:8Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. + 10.8 Filii autem. Prædicatores, scilicet verbum Dei prædicant, et viam justitiæ auditoribus demonstrant, ut in semita mandatorum Dei boni operis gressum ponant, et iter impiorum fugiant. Clangent tubis. Subditos, scilicet ad pœnitentiam et ad compunctionem lacrymarum excitando, et corda auditorum ad Dei misericordiam implorandam provocando.
Numbers 16:40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. + 16.40 Sicut passus est. ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis præsumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.
Deuteronomy 16:1Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. + 16.1 Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te. Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus.