The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 12 › Exodus 12:15

Exodus 12:15

Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Seven days shall ye eat unleavened bread; even the first day ye shall put away leaven out of your houses: for whosoever eateth leavened bread from the first day until the seventh day, that soul shall be cut off from Israel.

In Context

14Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. + 12.14 Habebitis autem hanc diem, etc. AUG., in Exod. quæst. 43, tom. 3. Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, æternum vel æternalem; quod Græce dicitur, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore præsentis vitæ simplicitas servanda, malitia cavenda.

16Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

Read all of Exodus 12

Cross References

Genesis 17:14Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. + 17.14 Masculus cujus præputii caro, etc. ISID. Quæritur quomodo pueri circumcisi qui pactum Dei irritum non fecerunt, sed qui eos circumcidere neglexerunt perire debeant? Sed pactum Dei non secundum opus, sed secundum originem in primo homine irritum fecerunt, in quo omnes peccaverunt. Nascuntur enim omnes, non proprie sed originaliter, peccatores. Ideo pereunt omnes qui per regenerationem non liberantur.

Exodus 12:19Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

Exodus 13:6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.

Exodus 30:33Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.

Exodus 31:14Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis: qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.

Exodus 34:25Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ: neque residebit mane de victima solemnitatis Phase. + 34.25 Non immolabis, etc. AUG., quæst. 162 et 163. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua, quæ per pascha occiduntur, et præcipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azymorum?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 12:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 12:14Exodus 12Exodus 12:16 →