Exodus 12:46
In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. + 12.46 Nec illius, etc. Os Christi in cruce non est confractum, quia videntes eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: vel robur divinitatis in carne per blasphemiam non corrumpitur, quia non est purus homo, sed verus Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
45Advena et mercenarius non edent ex eo.
47Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.
Cross References
Numbers 9:12non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. + 9.12 Omnem ritum. Quidquid in lege historialiter præceptum est, in celebratione paschæ Ecclesia spiritualiter observat. Observabunt. Quia ejus dicta sollicite sunt discutienda, ut in præsenti vita intelligendo et operando penetrentur.
Psalms 34:21Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: Euge, euge ! viderunt oculi nostri. + 34.21 Et dilataverunt. ID. Prius annuentes, cogitantes dolos dilataverunt os suum, libera et aperta voce mortem inclamantes: Crucifige, crucifige. 1
John 19:36Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.
Ephesians 2:19Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, + 2.19 Non estis hospites. Id est indigniores in fide, sicut olim recepti in lege. Et advenæ. Id est extranei a Deo. Sed estis cives. Id est, ejusdem juris et dignitatis in domo Dei. Sanctorum. Non carnalis Isræl. Et domestici. Id est familiares. Dei. Quibus arcana revelat.