The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 9 › Numbers 9:12

Numbers 9:12

non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. + 9.12 Omnem ritum. Quidquid in lege historialiter præceptum est, in celebratione paschæ Ecclesia spiritualiter observat. Observabunt. Quia ejus dicta sollicite sunt discutienda, ut in præsenti vita intelligendo et operando penetrentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They shall leave none of it unto the morning, nor break any bone of it: according to all the ordinances of the passover they shall keep it.

In Context

11in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud: + 9.11 Azymis. RAB. Azyma comedit, qui recta, opera sine corruptione vanæ gloriæ facit, et mandata misericordiæ sine peccati admixtione. Agrestibus. Quia cum corpus Christi accipimus pro peccatis compungi debemus, ut amaritudo pœnitentiæ abstergat amorem perversæ vitæ.

13Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. + 9.13 Exterminabitur. Eos qui sub lege erant, comminando instruit, ne tempus paschæ observare negligant. Nos quoque admonet, ut spirituale pascha suo tempore faciamus, de quo Paulus ait: Ecce nunc tempus acceptabile, etc. II Cor. 6.. Quia quisquis redemptionem humani generis, quæ veri agni immolatione facta est, fide digna non celebraverit, et vitam suam in meliora non converterit, et a vitiis ad virtutes non transierit tempore hujus mortalitatis: ad resurrectionis gloriam in fine veris cultoribus Christi tribuendam non pertinebit, sed exterminabitur a consortio sanctorum.

Read all of Numbers 9

Cross References

Exodus 12:10Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

Exodus 12:46In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. + 12.46 Nec illius, etc. Os Christi in cruce non est confractum, quia videntes eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura: vel robur divinitatis in carne per blasphemiam non corrumpitur, quia non est purus homo, sed verus Deus.

John 19:36Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 9:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 9:11Numbers 9Numbers 9:13 →